The Bucolics and Eclogues


IX. LYCIDAS, MOERIS

L. QUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
(quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
diceret: 'Haec mea sunt; veteres migrate coloni!'
nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
hos illi—quod nec vertat bene—mittimus haedos.

L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
quod nisi me quacumque novas incidere lites
ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—
Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—
cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'

L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
vatem pastores, sed non ego credulus illis.
Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
digna, sed argutos inter strepere anser olores.

M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
'huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
hic ver purpureum; varios hic flumina circum
fundit humus flores; hic candida populus antro
imminet, et lentae texunt umbracula vites.
huc ades: insani feriant sine litora fluctus.

L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
audieram? Numeros memini, si verba tenerem.
'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
duceret apricis in collibus uva colorem.
insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.'

M. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles:
nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

L. Causando nostros in longum ducis amores:
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
incipit adparere Bianoris: hic ubi densas
agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.




All books are sourced from Project Gutenberg