PRIMA Syracosio dignata est ludere versu,
nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
vellit, et admonuit: 'Pastorem, Tityre, pinguis
pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.'
Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella—
agrestem tenui meditabor arundine Musam.
Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,
inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi—nam saepe senex spe carminis ambo
luserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis:
addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—
Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videnti
sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, 'Quo vincula nectitis?' inquit;
'solvite me, pueri; satis est potuisse videri:
carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
huic aliud mercedis erit.' Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
tum durare solum et discludere Nerea ponto
coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
altius atque cadant submotis nubibus imbres;
incipiant silvae cum primum surgere, cumque
rara per ignaros errent animalia montis.
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:
his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla!' omne sonaret.
et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege. 'Claudite, nymphae,
Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum,
aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiades musco circumdat amaro
corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum,
utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
floribus atque apio crinis ornatus amaro,
dixerit: 'Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
cantando rigidas deducere montibus ornos:
his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
aut ut mutatos Terei narraverit artus;
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus
audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,
ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;
cogere donec ovis stabulis numerumque referri
iussit, et invito processit Vesper Olympo.
All books are sourced from Project Gutenberg