M. DIC mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
M. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
et sucus pecori et lac subducitur agnis.
D. Parcius ista viris tamen obicienda memento:
novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
atque mala vitis incidere falce novellas.
D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
et cum vidisti puero donata, dolebas,
et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
M. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
et cum clamarem: 'Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas.
D. An mihi cantando victus non redderet ille
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
M. Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum.
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
lenta quibus torno facili superaddita vitis
diffusos hedera vestit pallente corymbos:
in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
M. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
alternis dicetis; amant alterna Camenae.
D. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
ille colit terras, illi mea carmina curae.
M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,
et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.
M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
et longum 'formose, vale, vale,' inquit, 'Iolla.'
D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
Pierides vitulam lectori pascite vestro.
M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
M. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
M. His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
D. Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo—
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.
All books are sourced from Project Gutenberg